monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 31 > 19 > ubk4°Ms.theol.2.86 > sectio 24 > csg457.8 > csg458.45 > sectio 10 > csg458.30 > 22 > 20 > sectio 42 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Retractationes, 1, 14, 2
Item dixi, Duae sunt enim personae in religione laudabiles. Una eorum qui iam invenerunt; quos etiam beatissimos iudicari necesse est: alia eorum qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt iam in ipsa possessione; alteri in via, qua tamen certissime pervenitur. In his verbis meis, si illi qui iam invenerunt, quos in ipsa possessione esse iam diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac vita, sed in ea quam speramus et ad quam per fidei viam tendimus, sint; non habet iste sensus errorem: ipsi enim iudicandi sunt quod quaerendum est invenisse, qui iam ibi sunt quo nos quaerendo et credendo, id est viam fidei tenendo, cupimus pervenire. Si autem in hac vita putantur isti esse vel fuisse, id verum esse non mihi videtur: non quia in hac vita nihil veri omnino inveniri potest quod mente cernatur, non fide credatur; sed quia tantum est quidquid est, ut non faciat beatissimos . Neque enim quod ait Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate, et, Nunc scio ex parte ; non cernitur mente: cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. Illud enim beatissimos facit quod ait: Tunc autem facie ad faciem; et, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum . Qui hoc invenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit via fidei quam tenemus, et quo credendo cupimus pervenire. Sed quinam sint illi beatissimi, qui iam sunt in ea possessione quo ducit haec via, magna quaestio est. Et Angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint iam in illa possessione consistere merito quaeritur. Iam enim corpore quidem corruptibili, quo anima aggravatur, exuti sunt; sed adhuc exspectant etiam ipsi redemptionem corporis sui, et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura incorruptione clarescit. Sed utrum ad contemplandam cordis oculis veritatem, sicut dictum est, facie ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando inquirere. Item quod dixi, Nam scire magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est, ad eamdem beatitudinem referre debemus. In hac enim vita quantumcumque id sciatur, nondum est beatissimum; quoniam incomparabiliter longe est amplius quod inde nescitur.